monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 52
Nam unaquaeque radix viriditatem in se habet, de qua fructus procedit; istud autem inaequaliter inspicitur, et tamen in uno sunt. Quare ergo Creator omnium, in Trinitate personarum non esset? Persona enim Patris, per radicem; persona vero Filii, per fructum; persona autem Spiritus sancti, per viriditatem intelligenda est; et ab invicem non separantur, sed unus Deus est.